- HYMNORUM
- HYMNORUMet Sequentiatum genera, Fridgorae et Occidentanae: sic dicta a tropis et modis Musicis, quos tonos Monachi appellare maluêrunt, Martian. Capellam imitati. Vide Goldastum ad Ekkehardi iun. c. 4. et Ekkehard. minim. in vita Notkeri c. 9. Originem Frigdoraeum a Graecis, Occidentanarum ab Latinis esse, ipsa nomina fidem faciunt. Frigdorae enim ex modis constant, quos Graeci Phrygrum et Dorium vocant, quêis de, praeter antiquos, qui de Musica integros libros reliquêre, Mart. Capellam, Aur. Augustin. Boeth. et Isid. Hispalensem, videri possunt Henr. Loritus glareanus in Dodecachordo, M. Ant. Maiorag. Orat. 23. et, post Vinc. Galilaeum de nov. et ant. Musica, Erycius Putean. in Musathena. Occidentanae videntur mutatis Gr. Eccl. modis ab B. Ambrosio Mediol. Ep. inventae, a Greg. Mag. in Occ. Eccl. institutae, et in Alemanniam atque Franciam invectae, ut tradunt Ioh. Diac. in eius vita, Ekkehardus, et innominatus Hugonis Reutlingensis Interpres. Initio autem quatuor tantum Musici modi veteribus noti fuêrunt, Dorius, Phrygius, Lydius et Aeolius: quibus postea accessêrunt Asius et Ionicus. Quorum duorum virtus mediae aetatis Musicis nota, appellatio ignota fuit: quippe Authentos nominârunt ordine cardinalis numeri, primum, secundum, tertium, quartum: quibus subiunxêrunt alios quatuor, Plagales seu Subiugales dictos, quos primus Glareanus Graecâ praepositione a ceteris distinxit, nominibus inditis Hypodorii, Hypophrygii, Hypolydii, et Hypo- Aeolii: et hi octo toni soli a media aetate cogniti, quod nos praeter Guidonem et Ioh. Magistrum, docet Interpres ille c. 4. Tandem et Musices totius renovatio, et novorum modorum adiectio, notarumque transformatio facta est, circa A. C. 1360. notata id Fr. Petro Herp. Monacho Dominic. in Chronico Francof. qui ad illum Annum scribit: Musica ampliata est. Nam novi Cantores surrexêre et Componistae et Figuristae, incepêrunt alios modos assuere. Etenim prius ex usu tantum addiscebant canere, neglectâ artis disciplinâ, quae primum Anno illo, aut non multum ante reducta videtur in Eccl. Occidental. vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.